

Liber Job*
Caput 12: Versus 5
Lampas contempta.[Ibid.]Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta aestimatur.Parata ad tempus statutum.Statutum contemptae lampadis tempus, est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.